JURATUS Senatus

JURATUS Senatus
JURATUS Senatus
occurrit apud Liv. l. 26. c. 33. et 34. Plebes sic iussit, Quod senatus iuratus maxima pars censeat, qui assidetis, id volumus iubemusque. Ex hoc Plebiscito etc. Nempe gravioribus in rebus Senatus iuratus decernebat, quo nomine non intelligendos esse omnes et singulos sed maiorem Senatorum partem, pater ex addito, maxima pars. Quia vero sieri poterat, ut in longum res per infrequentiam produceretur, neque per incidentia laia publicae cunctationis negotia, huic rei Senatûs pars maxima vacare posset; hinc certi nec nimis magno numero hanc procurationem subituri ex amplissimo ordine deligebantur, a quibus quod constitutum esse,t habituram se pro co, quod a Senatu, i. e. maxima parte Senatorum esset decretum, plebs adiungit verbis, qui assidetis. Vide de Senatu iurato, eund l. 30. c. 40. et l. 42. c. 21. de maxima Senatorum parte, l. 9. c. 46. et l. 40. de certo numero, l. 38. l. 39. plura vero hanc in rem, apud Ioh. Frid. Gronov. Notis ad Liv. l. c.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”